Page:EBC 1618 05 28 2007.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime Rex, Domine Clementissime. Magno me gaudio affecit Majestas Vostra, cum littoria suis, decimo die Februarii datis, significare dignata est, quam prospere catholica religio progrediatur in regionibus sibi subjectis; nimirum benedicit Deus studiis, et laboribus pientissimi, et fideliossimi cultoris sui. Nec dubitamus, quin idem Deus amplificaturus sit imperium ejus Regis, a quo Ecclesiam suam tanto zelo propagari videt. Quod vero attinet ad causam D.N. ob quam praecipue Majestas Vostra ex tam longinqua regione ad me scribere voluit, duo habeo,quae eidem Majestati Vestrae reverenter significem: alterum est, me unum esse de multis, qui Summo Pontifici, pro fidei catholicae integritate servando, in Officio S. Inquisitionis assistimus. Quare non ex arbitrio meo negotia ista dependent: ad me pertinet sententiam meam exponere, ad Summum Pontificem spectat quid sit agendum decernere. Alterum est, D.N. de quo Majestas Vostra solicita est, ante duos menses e carceribus S. Officii emissum fuisse, et in Monasterio fratrum Carmelitarum Discalceatorum collocatum: in quo Monasterio speratur brevi convertendus ad veritatem catholicae fidei, tum hortationibus virorum doctorum, qui illum adeunt, tum etiam exemplis piorum illorum Religiosorum,qui, praeter caeteros, insigni vitae sanctitate praefulgent. Haec habui quae Majestati Vos tra e responderem; cui precor a Deo, cum diuturna vitae incolumitate, prosperum exitum belli Moscovitici, et piorum suorum desideriorum omnium complementum. Romae die 28 Maii 1518.