Page:EBC 1618 01 30 1968.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et Rev.me Domine.
Meminit credo Ill.ma et R.ma D.V. me ei ante duos annos, ex desiderio superiorum ordinis S.ti Francisci in hac quam S.ti Andreae vocant Provincia, commendasse, eis ut auctoritate pontificia liceret Recollectos seu Reformatos ejusdem Ordinis in Conventum civitatis hujus Insulensis inducere. Sed cum inconsulto Procuratore Ordinis, nihil impetrandum fore diceret tam Ill.ma et R.ma D.V. quam Ill.mus et R.mus Cardinalis Varalo, Ordinis eo tempore Vice Protector, illeque consultus non probaret, ulterius in negotio progressum non est. Verum cum Patres hi videant fore id ad Dei gloriam, Ordinis bonum et ad majorem civitatis aedificationem, pium hoc desiderium hactenus non deponunt, imo explendum omnino confidunt, si tantum dignetur Ill.ma et R.ma D.V. R.do P. Andreae a Soto, Ordinis per Belgium Commissario, Bruxellis agenti (in cujus potestate id esse aiunt) negotium commendare. Quod si eadem D.V. Ill.ma et R.ma ad eumdem effectum etiam commendatitias ab Ill.mo et R.mo D.no Protectore impetrare dignetur, de successu non dubitatur. Hoc tanquam Dei opus et Ecclesiae utile commendandum suscepi, quod bisce facio, qua decet reverentia et demissione. Deus Opt. Max. Ill.mam et R.mam D.V. Ecclesiae suae quam diutissime incolumem conservare dignetur. Insulis 30 Jan. 1618.
Ill.mae et R.mae D.V.
Indignus in X.° servus
Joan. Herennius.
---page break---
Ill.mo ac Rev.mo D.no D.Cardinali Bellarmino D.no in Chr.o observandissimo
Romae.