Page:EBC 1617 12 10 1950.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Perillustris et Reverendissime Domine, Non potui ante hanc diem decimam Decembris respondere literis R.mae Amplitudinis vestrae, quia congregatio sacrorum rituum heri primum habita fuit, post acceptas literas R.mae D.V. In ea igitur congregatione proposui dubitationem de translatione festorum; congregatio vero censuit, non posse transferri festa, nisi secundum regulas Breviarii, ac per hoc non posse transferri in diem Dominicum, sed in diem festo duplici vel semiduplici non impeditum. Quamvis autem officium fasti alicujus celebraci debeat suo die, aut transferri in proximum diem non impeditum festo duplici vel semiduplici, tamen nihil prohibet quominus possit Archiepiscopus vel Episcopus transferre concionem, vel processionem publicae supplicationis in diem Dominicum, ut populus commodius interesse possit concioni vel s supplicationi. Sicut etiam è contrario fieri potest, ut si solenne festum incidat in hebdomadam sanctam, vel infra octavam paschae, cujus officium necessario transferendum sit post octavam Paschae, tunc transferatur officium, sed non transferatur dies festus, vel concio, vel supplicatio. Quod attinet ad Coelestinos Avenionensis comitatus, multa pro eis vel contra eos audivimus; sed Deo nos adjuvante, speramus brevi omnia componenda. Adjuvet R.ma D.V. et illos, et nos sanctis precibus suis. Datum Romae, die decima Decem bris 1617.
Admodum illustris et R.mae D.V.
Addictissimus, et ad parendum promptissimus.
---page break---
Au verso : Domanda l'Arciv.o di Arles, se l'Arciv.o con consenso del Capitolo, et del populo possa transferire la festa di un santo alla domenica prossima, non impedita da festa doppia, et questo per causa, che in quel tempo il populo è occupatissimo nelle ricolte de grani, et altri frutti.