Page:EBC 1616 08 16 1732.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime Domine
Pax Christi.
Ignotus scribo, non ad ignotum; toto enim orbe Illustrissimus Bellarminus scriptis suis illustris, clarus, notus est. Sed neque ipse Ill.mae D.ni V.ae omnino ignotus ero, ubi libellum hunc nostrum piorum Epigrammatum (si modò tantum à sacris summisque occupationibus erit otti) perlegerit. Quem hac occasione mitto, quod alia de causa eaque pia rogatus sim scribere ad Ill.mam D.nem V.am. Causa ista est. Est hic Lovanii Parochiale Templum Sancti Michaelis Archangeli, urbis totius antiquissimum, in quo olim Ill.mum Bellarminum latine perorantem plerique Academiae Doctores (sed seniores) adhuc memorantur et gloriantur; et in quo ego,ipso hoc tempore, belgico sermone ad populum deminicis festisque singulis verba facio. Hujus, inquam templi, tum Pastor, tum Aediles,tum Parochiae viri spectatissimi et nobilissimi quique, me obnixe rogarunt uti ad Ill.mam D.m literas darem, quibus et illi suas jungerent (uti faciunt) super Indulgentia Plenaria à sua Sancitate per Ill.mam Gratiam vestram impetranda huic tempio nostro (imo vestro) Sancti Michaelis Lovanii, idque die titulari XXIX° Septembris, quo praecipue S. Michael ab Ecclesia colitur. Breve quidem est, nec multorum dierum, intervallum, ab hoc tempore ad proximum S.ti Michaelis diem; sed serius rogatus ipse, non mirum si serò rogem. Spero tamen fieri posse ut ante illum diem, gratia diligentiaque Ill.mae D.is V.ae, Gratiam Pontificiam obtineamus. Quod si fiat, uti fore confidimus, beneficio nos sibi obstrinxerit immortali; clementissimum interim Dominum assidue prò salute vestra rogaturos, ut Ill.am D.em V.am S.R.E. quam diutissime servet incolumem. Salutem amicissimam Ill.mae D. V.ae ascribi jussit R.P. Leonardus Lessius. Salve et vale Illustrissime Domine. Lovanio XVI Augusti 1616.
E Collegio Soc.tis Jesu Lovanii
Ill.mae D.nis V.ae
in Christo Jesu
indignus servus et filius
Bernardus Bauhusius
Soc.tis Jesu sacerdos
---page break---
Ill.mo et R.mo D.no Roberto Bellarmino S.R.E. Cardinali. Romam.