Page:EBC 1616 03 20 1684.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Nos Robertus Bellarminus, Scipio Burghesius, Jo Garcia Millinus, S.R.E. Cardinales, et Collegii Germanici, atque Ungarici in Urbe a S.mo D.N.Paulo V. constituti Protectores. Bene perspectis dicti Collegii constitutionibus, quidquid pro subveniendo spiritualibus Germaniae, et Ungariae necessitatibus (quo institutio Collegii spectat) opportunius, atque utilius futurum sit, diligentius attendentes rationum momentis utrinque perpensis unanimi consensu statuimus, at que decrevimus, ut Sacrorum Canonum lectiones, quae in eodem Collegio habentur, quaeque ipso studiorum initio, hoc est circa Novembris principium antehac inchoari consueverant: in posterum non ante octavam Paschae Resurrectionis Domini, sumant initium, et in Septembri finiantur, quando à reliquarum disciplinarum studiis vacatur: sicuti praesenti hoc anno factum fuit. Atque id ità executioni mandari ab eiusdem Collegii Rectore scripto menu nostra firmato statuimus, ac decernimus. Romae 20. Martii 1616.
R. Card.lis Bellarminus.
S. Card.lis Burghesius.
Jo. Garsia Card.lis Millinus.