Page:EBC 1616 03 19 1682.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Expectavi usque ad diem septimum Martii, si forte compareret opusculum meum de felicitate sanctorum a te excusum, ut possem illud ex tuo, quod emendatissimum rebar, hic in Urbe recudere. Nam si meministi, in literis tuis ad me datis pridie K. anni novi, pollicitus fueras, te unum exemplum statim missurum per cursorem, ubi impressionem absolvisses, plura deinde per aurigam. Quia vero unum illud exemplum, duobus elapsis mensibus, redditum mihi non fuit, suspicatus sum, aut in itinere periisse: aut te sententiam mutasse. Itaque coactus sum ex meo autographo libro typis mandare, et meam suspicionem non fuisse vanam inde colligo, quod jam pervenimus ad diem Martii nonum decimum:et de libro a te excuso nihil accipio. Quod attinet ad negotium Gradualis istic recudendi, non fui negligens, sed mea tamen diligentia nihil assequi potuit. Summus enim Pontifex aequum non putat, privilegium a se datum, irritum facere, sine consensu eorum, quibus est datum: illi autem nulla natione ad consentiendum adduci possunt. Non omittam significare, primum folium opusculi meum ad te missum, cum litteris tuis mihi redditum fuisse ad medium Februarii. Miratus autem sum, in ipsa dedicay toria epistola, inventum esse mendum typographicum, ubi legitur, magno illo operi, pro, magno illi operi: et in extrema praefatione defuisse tres dictiones, [de nominibus duodecim,] quae in meo autographo habentur, et non dubito, quin in libro inde descripto habeantur. Neque dictiones illae supervacuanae sunt, cum ab illis pendeant verba sequentia, videlicet, [quibus in Scripturis sacris felicitas sanotorum aeterna describitur.] Vale. Datum Romae, die 19 Martii 1616.
Clariss.ae personae tuae addictiss.us Robertus Card.lis Bellarminus
---page break---
Clariss.o D.no D.no Balthassari Moneto. Typographo Antverpien. Antverpiam.