Page:EBC 1615 12 31 1655.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Roberto Bellarmino. S.R.E.Cardinali. Romam.
Ill.me et R.me Domine
De extrema felicitate Sanctorum libros quinque recte accepi, et R.mo Antistiti nostro Maldero censendos statim tradidi; qui hodie a se approbatos mihi reddidit. Ut postridie Kalendas anni cum bono Deo auspicari possim, et spero me in iis emendate edendis atque indiculo rerum concinnando, Ill.mae D.V. satisfacturum. Novam Grammaticae Hebraicae editionem his diebus absolvi. At a Concionibus imprimendis retardarunt me Joannis Crithii typographi Coloniensis, qui denuo eas eredit, litterae, quibus queritur multum detrimenti passurum, si earundem impressioni me accingam; ut me velut neglecti in proximum officii incusat, si hanc ei oviculam (ita loquitur) ereptum eam. Respondi,nihil me cuiquam eripere velie; at Ill.mi Auctoris, cui summum in libros suos jus, et cui plurimum obstringar, desiderio partis: cui si satisfacere solus deinceps possit, correctius eas edendo; libenter in ejus gratiam si Ill.mae G.V. visum fuerit, editionem me omissurum. Nescio an ad Ill.mam G.V. ipse scripserit; a quo ad litteras meas responsum jam mensem unum atque alterum exspecto.
De eterna felicitate Sanctorum ut absolvero, per cursorem exemplar mittam, plura deinde per aurigam data oportunitate missurus.
Nam haec Ill.mae G.V. merito debere profitemur, ob singularem in nos affectum pro quo ego et frater meus Joannes obsequia nostra et cultum libenter deferimus, et Deum Opt. Max. rogamus, Ill.mam G.V. publico Ecclesiae suae bono hunc et plures annos insequentes incolumem et felicem servet. Antverpiae, in officina Plantiniana, Prid. Kalendas anni novi, M.DC.XVI.
Ad Clar.mum D. Scipionem Cobellutum de Gradualis recens in Urbe excusi, in officina nostra recudendi licentia a S.D.N. impetranda se scripsi: si qua difficultas sit, ob privilegium typographo romano concessum, Ill.mam G.V. quaeso, suam interponere auctoritatem non gravetur.


vetur.