Page:EBC 1615 12 22 1652.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissimae Dominae meae. Ad litteras Celsitudinum vestrarum serius respondeo quam par esset; sed causa fuit,tum quia expectabam ut Pater Provincialis, agens constitutus à Celsitudinibus vestris, me adiret, tum quia cupivissem aliquo modo implere mandata vestra, antequam responderem. Quia vero nec Pater Provincialis ad me venit, neque ego invenio reliquias quas mittere possim, volui saltem precari per hanc brevem epistolam Celsitudinibus vestris felicem Domini Natalem diem, meque precibus vestris humiliter et ex animo commendare. Confido enim Celsitudines vestras, quo magis à mundi negotiis et curis ecclesiasticis, quibus nos assidue premimur, liberae sunt, eo facilius Deo per sanctas orationes propinquare et non sibi ipsis solum, sed nobis etiam uberem Dei gratiam impetrare posse. Precor igitur à Deo Celsitudinibus vestris felicissimum exordium anni imminentis, et omnes festos dies natalis et totius infantiae Verbi incarnati Domini nostri clementissimi et Redemptoris potentissimi, meamque spiritualem paupertatem et senilem atque adeo extremam aetatem sanctis precibus vestris demisissimis votis commendo. Datum Romae die 22 Decembris 1615.