Page:EBC 1615 09 09 1614.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae spirantes pietatem, et zelum salutis animarum magna me laetitia affecerunt. Spero enim Amplitudinem Vestram tam bono spiritu praeditam, non solum proprio gregi multum profuturam praesentia, et solicitudine, sed etiam multos alios Episcopos excitaturam exemplo. Ego quidem jam senex, ac pene inutilis, mentiar, si dicam me non desiderare patriam; sed quondam mea me peccata sine timore esse non sinunt, Amplitudo Vestra Reverendis sima,et piisssima precibus suis me adjuvet; hoc unum est enim, quod mihi benignitas vestra utiliter conferre, et sine incommodo suo potest. His valeat, et prosperetur semper in Domino. Romae die 9 Septembris 1615.

This page contains the following annotations: