Page:EBC 1615 08 18 1608.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.disse Domine
Hac occasione, qua R.dus Dominus Laurentina Petrangelus, Serenissimi Principia nostri sacellanus et consiliarius, istuc proficiscatur, ut negotium, de quo ad Sanctiss. D.N. scriptum est, curet, facere nec volui nec debui quin bisce Ill.mae ac E.mae D.V. faustissima a Deo omnia precarer, meaque humillima in Deo officia et preces, licet indignas, offerrem, simulque obnixe rogarem ut si Sanctissimus (quod admodum credibile est) negotium jam indicatum cum ea communicet, in id totis incumbat viribus, ut Ser.mo nostri voto satisfiat, mihi in conscientia credens rem nonnisi ad maximum Dei honorem, quem in omnibus quaerere studiose debemus, tendere, et ad commune animarum bonum. De statu rerum Palatini nostri catholici, quae coram referret Ill.mae ac R.mae D.V., supra Domino Laurentio commendavi. Itaque aliud modo non occurrit nisi quod me Ill.mae ac R.mae D.V. sanctissimis ad Deum precibus ac SS.Sacrificiis demississime obnixissimeque commendo. Monachii 18 Aug. an. l6l5.
Ill.mae ac R.mae D.V.
Indignissimus in Christo servus
Joannes Buslidius.
---page break---
Ill.mo ac Reverendiss.o D.no, D.no Roberto Bellarmino, S.Rom. Ecclesiae Cardinali et caet. D.no meo colendiss.o
Romae


Arch.Vatic.Mss.Gesuit.l8 fol.80. Orig.