Page:EBC 1615 07 04 1594.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine. Gavisus sum, quod Missam Angeli Custodis Romae approbatam, acceperis. Suspicabar enim ad te non pervenisse, cum et Pater Gulielmus, et ego tam longo tempore nuncium de Missa illa recepta desideraremus. Liber meus a te recusus multum gratiae recepisse videtur ob characterum pulchritudinem, et chartae bonitatem. Si quando conciones meae Lovanii a me olim habitae, recudendae videbuntur, oportebit diligentem correctorem adhibere, qui non solum errata emendet, quae ipse notavi, sed multo plura,quae neglexi, cum a quolibet utrumque perito animadverti possint. In approbatione operis, quae praecedit concionem prima? debere oportebit id quod dicitur de loco, lobi habitae sunt concinnes; non enim (ut ille scribit) habitae sunt intra domesticos collegii parietes, sed in tempio S.ti Michaelis, quod satis procul aberat a collegio. Non mireris epistolae brevitatem; nam heri sub vesperam literas tuas accepi, et hodie respondere cogor aliis multis, iisque gravissimis occupationibus impeditus. Vale vir optime, amice charissime, et opera mea, sicubi tibi necessaria videbitur, libere utere. Datum Romae die 4 Julii 1615.
D.T.
addictiss.us Robertus Card.lis Bellarminus.
---page break---
Clariss.mo D.no D.no Balthassari Moreto typographo. Antverpien.
Antverpiam.