Page:EBC 1615 04 10 1563.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.dis patribus prioribus de Avinione et Gentilino Coelestinorum. Avenione.
Admodum Reverende Pater,
Accepi litteras R.ae V.ae et patrie rectoris Jesuitarum, et quam vis Ill.mus Nuntius Apostolious ex Lutetia ad me scribat, se impediturum conatus omnes P.Marsilii contra P.Provincialem et contra refformationem, tamen scribo nunc ad Rev.um Prolegatum ut nullam admittat innovationem circa monasteria Coelestinorum quae sunt in ditione ecclesiastica et quacumque potestate mandetur nisi prius consulatur Sedes Apostolica, et ab ea responsum accipiatur. Reformatio enim circa novitiatum et studia et orationem mentalem introducta est ex ordinazione nostra cum assensu et approbatione Summi Pontificis. Valeat R.a V.ra mei memor in sanctis precibus suis.
Datum Romae die 10 Aprilis 1615.
R.V.
frater in Christo
Robertus Bellarminus, Protector Coelestinorum.