Page:EBC 1615 04 09 1562.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime vir, amica optime. Verum est, libellum meum nuper impressum continuo transmissum fuisse Coloniam, et Lugdunum, non quidem a me, sed ab amicis typographorum, sed si placuisset tibi, typis man dare folia prout mittebantur, praevenisses omnes alios, spatio saltem dierum quindecim. Sed laudo magnitudinem animi tui, qui pluris facis Gommane bonum, quam privatum lucrum. Utinam omnes typographi darent magia operam emulationi, quam festinationi, cum libros typis excudunt. Vidisti opinor conciones meas latinas Lovanii olim habitas, sed Coloniae nuper excusas, quae tot, et tam magnis erroribus scatent: ut videatur is, qui praefuit proelo penitus ignorare, et judicio prorsus carere. Misi ad te correctorium per P. Gulielmum nostrum, non ut invitum impelleret ad eas recudendas: sed ut si Portas se animus tibi esset aliquando id faciendi, haheres correctorium.
Ut rem gratam tibi facerem, curavi approbari Missam de Angelo custode, sic enim egi cum Sacra Congregatione, ac deinde cum Summo Pontifice, ut statim approbationem obtinuerim. Mitto exemplum unum cum adjuncto decreto, quod licebit etiam si velis, typis committere. Librum meum de Scriptoribus ecclesiasticis cum adjuncta chronologia, multis in locis correxi, et auxi, si quando videbitur tempus esse illum recudendi, et tibi placuerit recudere, mature admoneas, et librum ipsum meum recognitum, et auctum libenter mittam. Vale, et si qua in re tibi opera mea utilis esse poterli, libere significes. Datum Romae, die 9 Aprilis 1615.
Dominationis tuae clariss.ae
addictiss.us et ex corde amicus
Robertus Card.lis Bellarminus.
D. Balthassari Morato typographo. Antverpiam.
---page break---
Clariss.o viro D.no Balthassari Morato typographo Antverpiens.
amico car.mo.
Antverpiam.