Page:EBC 1614 12 02 1501.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine Dum elapsis proxime diebus visitationi domiciliorum nostrorum quae sunt Avenione, operam meo navarem ex munere, a R.do Patre Vice Inquisitore cujus apud omnes est spectatus zelus vitaque probata, rogatus fui ut interessem cuidam circa horrendas in Rabbinorum libris qui passim in tote comitatu Venaissino ab Hebraeis feruntur detectas atque ad sacrum ejus tribunal delatas blasphemias consultationi. Intterfui, et coram Ill.mo Prolegato nec non E.mo hujus urbis Archiepiscopo sum quaesitus, num è nostra provincia aliquem suppeditare possem qui atrocia illa commenta in omnia christianorum sacra sacrosque Antistites nec non supremum Ecclesiae praesulem a Rabbinis deprompta, vaierei recognoscere. Negavi posse me, mihique ullum à discessu P. Laurentii d'Aurilliac linguae hebraeae in hac provoncia professoris et in Talmudicis uteumque versati, qui missus Constantinopolim non ita pridem est, superesse, qui possit cum dignitate loca illa lustrare et num ea contineant quae arguuntur tuto testari. Quanquam idem pater d'Aurilliac ante suum à nobis discessum loca aliquot ex illo nqmero per transennam (urgebatur enim ad navigandum) recognovit, et blasphema esse comperit atque testatus est. Quondam vero R.P. Vice Inquisitor opiat me testem esse non modo publicum apud augustum sacrae Inquisitionis senatum cui purpurati patres praesunt, ad quem meum de sua in conquirendo perito homine diligentia testimonium mittit, sed apud Ill.mam Dominationem Vestram cui non ignorat cordi esse accuratam harum blasphemiarum inquisitionem et exterminium, voluit esse privatum, perlubens id suscepi muneris, non parum etiam de oblata mihi ansa vestram Ill.mam Dominationem humillime salutandi laetatus. Quam universae Ecclesiae perutilem, Societatique nostrae perhonorificam, incolumem diu sospitemque servari merito apud Deum precari pergo quotidie.
V.ae Illustriss.ae Dominationis
Humillimus in Christo servus
Ant. Suffrenus provincialis in prov.a Lugdun Avenione 2 Decembris 1614 .
---page break---
Si risponda che ho riferito, quanto la R.V. mi scrive à questo santo
---page break---
Illustrissimo Domino D. Cardinali Belarminio. R...