Page:EBC 1614 10 18 1483.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Ill.ris et R.me Domine. Ego quidem aliquid egi in gratiam tuam, tum ut admitteretur filius ad sedem patrie, quod novum et insolens multis hic videbatur, tum ut non condonarentur vel diminuerentur jura Sedie Apostolicae. Sed multo minus est quod egi, quam id quod agere cupivissem, et piane egissem, si in tempore admonitus fuissem. Quamvis enim de facie mihi sis ignotus, Reverendissime Antistes, tamen laudes tuae mihi jamdudum notissimae sunt praedicatione ill.mi Cardinalis de la Rochefoucauld et patrum Societatis Jesu [cui ordini et ego per Dei gratiam adscriptus fui ante annos, quinquaginta quatuor] in quorum ordine ego etiam numeror; dignitas enim cardinalitia vel episcopalis auget onus, sed non tollit obligationem votorum religionis, aut etiam observantiarum communium, nisi quatenus impediunt officium pontificale vel cardinalitium. Itaque, Antistes optime, novi te ex fama, etsi non de facie, et propterea diligo te in gratiam Dei, et gratular isti Ecclesiae, quod tam bonos pastores nacta sit, meque utrique affero paratum ad omnia obsequia, si forte in hac urbe opera mea vobis necessaria vel utilis esse possit. His vale R.me praesul mei memor in sanctis precibus tuis. Romae die 18 Octobris 1614.
Admodum ill.ris et R.mae D.V.
Uti frater ad omne obsequium paratissimus
Admodum ill.ri et R.mo D.D. Episcopo Grationopolitano.