Page:EBC 1614 09 04 1469.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

quid oculi tui pati possint quam quid virtutibus tuia debeatur. Et quod ad me attinet antiquam ad hunc Episcopatum aggressum me ingenue fatebor viam, ut non me propria cupiditas aed aliena impulerit utilitas, et cum proprius retraxisset salutis metus, Deo et te duce alienae salutis timor animabit ut non tam accepisse quam dedisse beneficium in die novissimo gaudere possim, et ut communicato Episcopio ego sollicitior et illud securius ab haereticorum praeda fiat, ruina ejua super me placito aummi hierarchiae et diligentia tua delata. Consecutus sum quidem quod in istis plagis est amplissimum; foelicius tamen erat illud quod reliqui cum privatus esse desii; nunc enim assumar in laborum curarumque consortium. Sed dura et aspera non retrahent a capescendo Dei gratia concomittante et efficaci pro quo beneficio gratias acturus non tam vereor ne me in laudibus tuis parcum quam ne nimium putes. Haec me cura, haec difficultas sola circonstat; nam merenti gratias agere facile est (Card.lis Ill.me). Illud solum vereor ne gratus ingratuave videar prout satis aut parum dixero quare pro arrha tantae charitatis erga me et Grattionopolitanam Ecclesiam, in collatione Coepiscopalis hujuace dignitatia obsequium et amorem quantum in me est offero, cum proverbium id non parvi duxeris ... Quapropter spondeo fuvurum ut prius a me excidam quam ex animo meo tu tam proclivis ad beneficientiam cui ita me devinctum acio ut nunquam vincar in amoria cursu aut officii humillimi obsequio.
Illustr.mae et R.mae
D.V.
Servus humillimus et obsequentiss.us
Alphonsus E. Chalcedonen.
Datum Lugduni pridie nonas septembris Anno salutis 1614.