Page:EBC 1614 06 24 1441.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime Antistes, et Illustrissime Princeps. Non ignoro Illustrissimam, et Reverendissimam D. Vestram multa pietate, et singulari prudentia ex Dei dono pollere; proinde ea piane perspicere, quanti referat conservandam, et propagandam fidem catholicam, nec non adstatum Reipublicae politicae Principum catholicorum in istis partibus stabiliendum, dare omnem operam, ut hostes fidei non prevaleant adversus Illustrissimum D. Palatinum Vvolfgangum Vvillelmum, qui nuper, cum exultatione universae terrae nostrae, fidem orthodoxam ex corde amcomplexus, et publice professus est. Quamvis autem haec non ignorem, rogatus tamen ab amicis, ut adderem verbum exhortationis, nolui deesse officio Sacerdotis Christiani, et vere senioris, non solum ordine, sed etiam aetate. Alloquor autem praecipue Illustrissimam Amplitudinem vestram, quondam intelligo in ejus potestate esse disponere, ac dirigere graviora negocia Germanicae nationis, et Principum Imperii. Commendo igitur, quanto maximo studio, et ardore possum, causam Principio Vvolfgangi, ut qui exemplo suo multos alios Principes ad verae fidei portum invitavit; non confundatur,neque erubescat, neque alios ab imitatione sua deterreat, si forte desertus a domesticis fidei, naufragium facere cogatur; praesertim cum causa ipsius cum causa vicinorum Principum catholicorum ita conjuncta sit, ut non possit ipse, sine periculo aliorum, dictione sibi debita spoliari. Sed quod maxime animum meum dolore acutissimo vulnerai, et excruciat, illud est, quud si Ducatus Juliae, et Olivine in potestate haereticorum Principum veniant, actum erit de salute multarum millium animarum, Christi sanguine redemptarum; quae piane conservarentur, si a Catholico Principe nostro Palatino vVvolfgango, cum piissima ejus Conjuge gubernarentur. Et quidem Summus Pontifex noster non deerit officio suo tum litteris ad exhortandos Principes catholicos, tum etiam pecuniis ad armandos milites; sed non potest ipse solus tanta subsidia praebere, quanta nonnulli exigunt, cum undique ad eum, ut ad communem parentem, accurratur ex Germania, Hungaria, Polonia,
---page break---