Page:EBC 1614 06 15 1438.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

caro, di havere la persona sua absente sana, che presente ammalata: et se per il servitio di Dio, et bene di S.ta Chiesa lei è piu utile in Francia, che in Roma, che è quello, che ami Dio, che possa volere il contrario? Si che io mi risolvo di rimettere ogni cosa al voler divino, et aspettare il suo beneplacito. Se piacera à Dio, che ci rivediamo, à me sarà di grandissima consolatione; se piacerà altrimente, Dominus est, quod bonum erit in conspectu suo faciat. Oremus pro invicem, ut salvemur. Bacio le mani à V.S. Ill.ma con ogni riverenza. Di Roma, li 15 di Giugno 1614.
---page break---
Sententiae quae videntur mutandae aut omittendae in nova editione libri D. Andreae Dualii Doctoris Sorbonici De Potestate Papae.
In hoc libro multa sunt bona. Probat enim auctor satis bene, 1o Pontificem Romanum jure divino esse caput, et monarcham totius Ecclesiae. 2o Judicium ejus esse infallibile. 3o Posse a Pontifice condi leges obligantes in conscientia. 4o Non posse Principes seculi condere leges ecclesiasticas. 5o Posse ad Papam ex toto orbe appellari. 6o Non posse Pontificem judicari vel deponi ob quodcumque crimen, excepta haeresi et schismate. 7o Concilium Tridentinum esse legitimum, et op timum, et in Galliis recipiendum. 8o Concilia generalia a solo Papa posse indici, et ipsum pertinere praesidentiam. 9o Posse Papam dispensare in decretis Conciliorum generalium. 10o Non posse appellari a Papa ad Concilium; et reprobat Scholam Sorbonicam, quae appellavit a Papa Leone X ad futurum Concilium. Quorum contraria doccent Vigerius et Richerius.
Sunt tamen aliqua, quae auctor debuisset omittere.