Page:EBC 1614 05 12 1420.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Jampridem (Illustriss. et Reverendiss. Cardinalis) ex Apollinari Sidonio intellexeram hymnum de Sanctiss. Croce Domini trochaicum purum Pange lingua gloriosi / Proelium certaminis, etc
à Claudiano Mamerto Mamerti Viennensis Episcopi fratre, contra Clementem Fortunatum plagiarium posse vindicari; qua de re, cum multos pietate et doctrina viros graves, dignitate in Ecclesia praecellentes convenissem, nec eorum quisquam misertus, miseris auxilium ferret: mihi, haud secus ac peregrino transeunti, non indecorum tamen visum est, vulnera haec omnia oleo et vino nostris qualibuscumque perungere: nimirum hoc est quae hymno in eo deleta, quae immutata, quae supposita, quae superinducta contra L. Cornei. de Falsis essent: tibi uni (nobis instar omnium summo inter ecclesiasticos scriptori, supremo censori) indicare, meque supplicem a te petere, ut si haec nostra probaveris, summam eis manum (tu Cardinalis doctiss.) adhibeas: et si nova a summo Pontifice Breviarii Rom. jubeatur impressio, te auctore, hymnus hic elegantiss. antiquiss. ipsa impressione emendetur (quod factitatum nuper in Antiph. Ave Regina coelorum vidimus, et summopere laudavimus) atque etiam, ut ipso hymno tandem aliquando auctori suo reddito, in integtum restituto, universalis S. R. E. rite utatur, fruatur, quem totiens per annum devota decantare solet. Bene vale, et me licei ignotum ama. Lut. Parisiorum Prid. Id. Maias 1614.
Tuae Illustriss. et Reverendiss. dignitati
Observandiss. addictiss. obsequentissimus
Leo Lescotus Olanius Abbas à Claromonte
Regius in Parlamento Consiliarius,in Eccl.aParis. Canonicus.