Page:EBC 1614 05 12 1419.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine. Domine et patrone graziosissime
Literas Ill.mae et Rev.mae D.nis Vestrae ex Urbe 6 februarii scriptas laetissimo accepi animo, tum quia tanti viri in tanto sapientiae et dignitatis culmine constituti, quem totus catholicus orbis dignis prosequitur laudum encomiis, tum quia quod per meas Graecio scriptas scire desiderabam, abunde intellexi, Cosmae videlicet, qui se Corinthiorum denominat archiepiscopum, negotium adhuc esse indissolutum. Idcirco iussu Beatissimi Domini D.i nostri demandatur R.mo domino Simeoni Vretaniae Rassianorum episcopo ut Sacerdotes, quos ante suam condicionalem ordinationem in episcopum Romae factam ordinaverat, sub simili condicione reordinet. Haec Rev.mo domino Simeoni exposui, qui paratus est obedire. Sed quoniam casus quidam infortunatus hyeme praeterita, dum ego Graecii essem, ipsi contigit, timet vir bonus ne irregularitatem incurrerit; prout Ill.ma et R.ma D.tio V.a ex suis literis clarius intelliget.
Verum, praeter illum casum, occurrit et alius error, quem R.mus dominus Simeon se fecisse agnoscit mihique ut scribam annuit; videlicet quod illos sacerdotes ab officio non suspenderit, quando reversus ab Urbe erat, quos ille, antequam sub condicione Romae reordinaretur, ordinaverat. Causa vero cur hoc intermiserit haec est: Dum Romae romanoque itinere moraretur, monachi quidam schismatici ordinis S.ti Basilii, perversa quadam excommunicatione ab archiepiscopo Bulgarorum schismatico contra R.mum Simeonem sibique adhaerentes obtenta, populum Rassianum ad schisma et dissensiones concitaverant, quas vix anno praeterito R.mus dominus Simeon, ut in literis Graecio scriptis innumeram, sedavit. Itaque in tali tumultu constitutus, timens ne per eiusmodi suspensionem ab officio ecclesiastico adversariis maiorem insultandi populumque ad dissensionem incitandi praeberet materiam, quos debuisset a sacerdotali officio non est ausus suspendere. Quare Ill.ma et R.ma D. V.a dignabitur ipsi R.mo domino Simeoni aut mihi rescribere atque insinuare si per casum
---page break---