Page:EBC 1614 05 01 1414.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pr., Non erat opus, quod R.tia Vra. mihi gratias ageret, quod non parum laboraverim pro sedandis turbis excitatis ex libris vestris, id enim facere tenebar ex debito, tum quod fratres simus, tum ob ecclesiae aedificationem, et merita vestra non exigua. Librum de Antichristo, cujus mentionem fecit R.V.ra., non arbitror novi aliquid continere, cum tam multa de argumento eodem jam prodierint, et solide refutata fuerint. Si tamen ad nos liber mittatur, scribam libenter ad R.V. an mihi videatur operae pretium in eo refutando laborare. Multum debeo R.do Patri Adamo quod scripta mea propugnada susceperit. Salutabit illum R. V. meo nomine, et uterque vestrum bene valeat, et feliciter currat ad propositum bravium, et mei quoque memores sitis in sanctis orationibus vestris. Datum Romae die primo Maii 1614.