Page:EBC 1614 04 15 1413.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater, Accepi die I8 Januarii literas R. V. scriptas die 24. Decembris anni superioris; nunc iterum accepi alias datas die 14. Martii. Gaudeo, quod scripta R. V. huc missa, salva isthuc redierint. Quod P. R.mus Generalus scripsit, me acturum cum Pontifice de scriptis R. V. ob dubitationem quae posset exoriri ex tractatione de praedeterminatione, postea non successit. Visum enim fuit et ipsi Patri Generali, et mihi, et aliis nostris nihil esse movendum, ne daremus occasionem novis turbis. Jam enim censores librorum R. V. admonuerunt, quid esset tollendum ad evitandas ejusmodi contentiones; et omnes nos censimus, illis sublatis, nihil esse periculi, siquidem R. V. nihil novi docet, sed solum defendit scripta mea centra haereticos; et nullo modo credibile est, viros religiosos, cum quibus disputamus de auxiliis gratiae, posse offendi ex eo, quod centra haereticos docemus, Deum non esse auctorem peccati.
De libello illo perniciosissimo non habeo quid dicam; nam utrinque sunt angustiae: si enim respondeatur, timet Summus Pontifex, ne hac occasione rumores crescant: liber enim confutatus alium continuo parit, et responsio responsionem serit; si non respondeatur, periculum est, ut prudenter considerat R. V., ne suspiciones varias, easque non paucas concipiant adversarii, et scripsit mandent. Nos interim Deum precabimur, ut Ecclesiam suam pacato vultu respiciat, eamque protegat, et defendat.
De concionibus latinis edendis, quas ego juvenis habui Lovanii, nihil a longo tempore audivi. Optarem,ut R.V. vel aliquis alius ex nostris moneret F. Simonem Richium, ord. Min. de observantia, ut si animum edendi eas conciones forte deposuit, saltem remitteret ad nos libros duos concionum, quos illi miseram. Libri enim illi mei non sunt (nullum quippe exemplum concionum mearum mihi servavi), sed P. Francisci Rocha, qui moleste fert, se carere concionibus manuscriptis, cum excusas habere non liceat. Si autem remittendi sint libri illi, det operam F. Simon Richius, ut per amicum mittantur, non per publi
---page break---