Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/34

From GATE
This page has been proofread

quia honores omnes, et vias ad honores sprevi in patria, quia pro Christo, et Christi Vicario pro virtutis imperio, pro literarum majestate, pro Anglia, pro Regia, et pro gregia salute, mearum rerum prae illis longe incuriosissimus, vigilo qua datur, quia pro his non solum mortem (rem quidem ut sunt res nostrae obtandam) sed etiam, quod morte est acerbius universa quae pertuli, ea vel aliquoties, vel quoties quoties repetita subire paratus sum, quia demum intra hoc decennium non solum nonnulla aureorum millia omnia perscrutendo communis boni ergo absumens haud fatisco, sed majoribua animus ad rem publicam catholicorum legittime promovendam utor, et accender, si tuae Serenitati me adeo gratum reddiderit, et acceptum, ut vos communibus Anglorum rebus, et meia ex animo adfuisse tempestive persenserim, ego quidem (pro meae exiguitatis modulo) cliens fuerim, si Deus volet, neutiquam ingratissimus.
V.am interea Serenitatem (quam rei catholicae non solum cardinem, et columnam, sed et singulare agnosco propugnaculum) Deus O.M. ad sui nominis gloriam, Britanniarum salutem, et totius orbis commodum sospicet semper atque tueatur.
E meticulosis meis latebris fest. Annont.B.M. l6l4.
Serenitati V.rae devotissimus
Edmundus Bolton.