Page:EBC 1614 03 19 1399bis.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

et inane decernentes, si quid centra praedicta à quocumque ullo unquam tempore contigerit attentari.
Primum igitur ob reverentiam S.tae Memoriae Marcelli II Summi Pontificia, constitutiones ab eo editas mandemus nullo in loco deleri, sed, ut jacent,describi vel imprimi, et nostras reformationes vel seorsim adjungi, vel ad finem singularum constitutionum alio charactere, vel aliquo signo addito,describi sive imprimi reformationem, quae ad constitutionem illam pertinet: sic tamen, ut reformatio vim habeat constitutionis obligantis, non ipsa verba constitutionis, quae, ut diximus, solius reverentiae causa deleta non sunt. Deinde generatim admonemus, ut ubicumque in Constitutionibus praedictis nominatur Archipresbyter, intelligatur Episcopus, et ubi dicitur Ecclesia collegiata, intelligatur Ecclesia Cathedralis, et ubi Monspolitianus appellatur, terra, intelligatur civitas.
Si qua autem hujus regulae, praesertim in nomine Archipresbyteri, exceptio fieri debeat, suo loco significabitur.
[Sequitur Reformatio Constitutionis II, III, VI, VIII, X, XVI, XX, XXIII, XXX, XXXII, XXXVI, XLIX, LV, LX, LXVIII, LXXIV, LXXV, LXXIX, LXXX, LXXXI, LXXXV, LXXXVIII]
Atque hactenus de reformatione Constitutionum Sanctae memoriae Marcelli Papae II.
Porro Constitutiones, quas postea confecit E.mus D. Spinellus Bencius, primus Politianae Civitatis Episcopus, declaramus non habere vim constitutionum: sed tamen quia fere totae ex decretis Sacri Concilii Tridentini depromptae sunt, hortamur omnes Ecclesiae Politianae Sacerdotes, aliosque Ministros, ut eas habeant, et legant, et observent in omnibus, quae Constitutionis à Nobis, Apostolica auctoritate, reformatis non repugnant. Et quoniam parum prodest, constitutiones consoribere, nisi accedat observatio: Eadem auctoritate, et de expresso mandato Sanctissimi Domini Nostri, qui reformationes nostras vidit, consideravit, et probavit, committimus Admodum Rev. Domino Alexandro Ambrosino, Vicario Generali Ecclesiae Politianae, tanquam Commissario Apostolico, et Nostro, ut Constitutiones Ill.mi et R.mi D.ni Marcelli Cardinalis
---page break---