Page:EBC 1614 01 25 1375.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Gratissima mihi fuit epistola Reverentiae Vestrae ex Philippinis insulis missa; nihil enim jucundius audio, quam fratres meos in lucrandis animabus strenue laborare. Accepi etiam anulum osseum in signum antiquae nostrae benevolentiae; alioquin ego non multum timeo venenum, nec soleo hujusmodi amuletis uti. Unum oro, ut particeps fiam meritorum vestrorum, ut in caelesti patria simul esse possimus. Nam etiamsi nos quoque assidue laboramus in agro Ecclesiae colendo, tamen sine comparatione ulla labores vestros pretiosiores apud Deum esse non dubito. Pergat Reverentia Vostra alacriter et fortiter, ut facit, et mei sit memoria in sanctis precibus suis. Romae die 25 Januarii 1614.