Page:EBC 1613 12 1362.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me D. Comes. Non memini, me consilium dedisse D.V. ut ante festa Natalitia susciperet duos sacros ordines, sed contra potius memini me dixisse sacros ordines recipiendos temporibus ab Ecclesia institutis, nisi aliud postulet Ecclesiae necessitas; et quia nulla necessitas apparet, unde cogatur D.V. ordines accipere extra tempora, ideo consilium dedi ut in quatuor temporibus natalitiis unum ordinem sacrum susciperet, aliorum ordinum susceptionem in alia tempora differret. Nunc autem valde dubito, an vel unum ordinem sacrum in proximis temporibus D.V. suscipere possit. Multa enim sunt necessaria ad sacros ordines, literae dimissoriales proprii Episcopi, examen de doctrina et moribus, et testimonium de ordinibus minoribus rite perceptis, titulus aliquis beneficii vel patrimonii, et si quae sunt alia, quae mihi in praesentia non occurrunt. Quare non auderem antea loqui cum Summo Pontifico, quam de his rebus certior factus essem.