Page:EBC 1613 07 05 1293.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Libentissime legi in litteris Paternitatis vestrae institutum esse in ista provincia orationem mentalem quae est cibus aiae saluberrimus, et simul decretum factum esse de introductione studiorum philosophiae et theologiae, quae studia non solum prosunt ad tollendum ocium vierutibus omnibus inimicum, sed etiam ad cognoscendum et amandum Deum a quo bonum omne dependet, sed moleste tuli, quod intellexerim institutionem domus novitiorum dilatam esse in aliud tempus. Certe fundamentum totius observantiae regularis est bona institutio novitiorum: neque fieri pouest ut multi inveniantur ad officium magistri novitiorum idonei. Debet enim ejusmodi magister esse vivum exemplar sive speculum perfectionis, qui edomitas habeat omnes animi passiones, et non minus exemplo quam verbo doceat suos discipulos. Et quamvis multum confidam prudentiae P.V. et aliorum Superiorum congregationis, tamen consilium do ut primo quoque tempore ins titutio novitiorum, quae in Italia ad unam domum solum revocata est; istic in Calliis revocatur ad duas ex opulentioribus, quae commode eos alere possint quales audio esse domum Parisiensem et Avenionensem. Facilius enim erit duos magistros novitiorum idoneos invenire quam multos, et centra quo plures erunt novitii in uno loco, eo ma gie proficient, sanata emulatione virtutum. Audio congregationem Caelestinorum Callicanam in universum satis esse reformatam; tamen, non deesse aliquos, praesertim ex prioribus qui in vescendis carnihus absque necessitate et in usu lineorum indusiorum et in pecuniis vel rebus curiosis retinendis sibi licitum esse existiment transgredi regulam. Scio Pa.tem vestram habere zelum Dei et cupere bonam rationem posse Deo reddere administrationis suae. Novi enim non solum de nomine ut alios provinciales, sed etiam de facie et conversatione Paternitatem vestram, ideo majore cum fiducia commendo Pat.i V.rae