Page:EBC 1613 03 26 1274.pdf/11

From GATE
This page has been proofread

severiter esse iudicatum. Cum autem praeter has undecim propositiones nihil reprehensum sit tote illo scripto;has autem non esse obnoxias censurae iudicent nostrates, iterum iterumque rogamus, ut plenior instructio, qua Catholicis satisfiat mittatur. Simul conscientiis consulatur, quae sunt in his partibus.
Ego, Reverendissime, et Illustrissime Domine, scribendi finem hic facio, non quia finem alii faciunt querelarum, sed quia quemadmodum haec, ut initio dixi, Romae excipienda sint, horreo. Et quanquam de Tuae Dominationis aequitate omnia mihi promittam, tamen video facile fieri posse, ut quanquam omnia bene cedant, ego tamen ut inquietus et oblocutor audiam. Sed consolabitur me mea conscientia, et Deus testis, me haec pro Ecclesiae dignitate, fidelium utilitate, cum religiosa sincefitate scribere. Poteram tacere, ut longe abessem offendendi periculo, sed cum videam omnes libere loqui, neminem autem sciam scribere illis, qui iuvare possunt, ad maiorem Dei gloriam constitui ipse hanc causam agere.
Illustrissimam Tuam Dominationem rogo, ut haec benigne excipiat, et si fieri potest, sua auctoritate apud Illustrissimum Collegium, et sanotissimum Dominum nostrum patrocinium Patris Becani suscipiat. Interest non magie Societatis, quam religionis, quod nimium nos nunc sentimus, veterem eius defensorem defendi. Deinde si quae ex his litteris existat offensa, ea in me solum redundet, nihil Societas luat, ideo enim ad Dominationem Tuam scripsi confidentia quadam fraterna, non contemptu Tuae Celsitudinis; sed vicit timorem,et verecundiam meam Dei timor, cuius honorem hic agi iudici. Idem ille Deus, qui respicit super egenum et pauperem, ut in die mala liberei eum, Illustrissimam Dominationem Tuam Ecclesiae diu servet incolumem, et largiter de beneficio exhibito P.Becano remuneret. Moguntiae 26 Martii, anno 1613.
Reverendissimae et Illustrissimae D.V.
Humillimus servus
Adamus Contzen.