Page:EBC 1613 02 23 1270.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime, et Reverendissime Domine. Explicatio psalmorum a me nuper edita, non mihi laboriosa, sed iucundissima fuit: nihil enim dulcius mihi accidere potest, presertim in hac mea extrema aetate, quam aliquantula requies nocturua, in qua vacare Deo possim, et cogitare, quoniam Dominus ipse est Deus; quod certe praestat attenta meditatio Davidicorum psalmorum. Sed ago Deo gratias, quod non solum mihi scriptio illa, aiioqui satis levis et ieiuna, consolationem attulerit, dum fieret; sed etiam aliis viris gravissimis, in quorum numero inter primos pono Illustrissimam, et Reverendissimam D. Vestram, non omnino displicuerit. Quod attinet ad Praepositurae negocium, quod mihi Illustrissima, et Reverendissima D. Vestra commendare dignatas est, egi cum Sanctissimo Patre Nostro, ex exposui Sanctitati Suae rationes, ob quas aequum sit per mettere electionem Praepositi Capitali Cathedralis Ecclesiae Herbipolensis; ipse vero libenter me audivit, et super hac re mature cogitaturum se respondit. Si opus fuerit et Illustrissimus, et Reverendissimus Bambergensis id mihi consuluerit, non omittam iterum, atque iterum de hac re cum Sanctitate Sua agere. Interim ego non possum omittere, quin Illustrissimae, et Reverendissimae D.Vestrae serio, et ex corde commendem Franciscum N. quem Amplitudo vestra optime novit. Ego quidem egi cum Sanctissimo, ut provideatur filio eius de canonicatu aiiquo pingui, quo ipse cum filiis honeste sustentari queat; sed quoniam istae provisiones non possunt brevi tempore expediri, obsecro liberalitatem vestram, ut interim aliquid addat ad ea, que saepe hactenus largita est. Itaque hoc totum ex me scrino: ipse enim D. Franciscus commemoravit quidem in litteris ad me datis cum gratiarum actione quam eleemosinam a pietate vestra accipiat; sed non rogavit me, ut agerem cum Illustrissima D.V. pro augmento, sed solum, ut impetrarem filio eius beneficium a Summo Pontifice. Sed ego misertus inopiam illius, et confisus de benignitate tanti, et tam divitis principis, ausus sum illum his litteris comendare. Opto Illustrissimum, et Reverendissimum Dominum meum diu bene valere, et in omnibus prospere agere. Romae die 23 Februar. 1613