Page:EBC 1613 02 15 1269.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me Domine observandissime. Quod Ill.ma D. tua mihi ex animo bene cupiat, et non verbo et lingua, sed opere et veritate commedia meis studere parata sit, omnino mihi perauadeo tum ex pia charitate,qua praeditam eaae Ill.mam D. V.ram à multis praedicari audio, tum ex ea propensione animi quam in me ipae sentio erga Ill.mam personam tuam. Quod vero exordium praeaentis anni mihi precatur eadem Ill.ma Dominatio tua, recte omnino facit, propterea quod vita senum,qualia ego sum, multia calamitatibua ait obnoxia. Sed maiore ratione debeo ego felicissimum hunc totum annum et multoa conaequentea precari Ill.mae D.T. cum florens aetas vestra necessaria ait chriatianae reipublicae; ego vero inutilia esse incipiam Eccleaiae Domini. Precor igitur Deum ex animo, ut personam vestram quam diutissime servet incolumem, et mei memorem in sanctis et Deo acceptia orationibus suis. Datum Romae die 15 februarii 1613.