Page:EBC 1613 01 26 1265.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me ac R.me Cardinalis
Cogimur rispondere identidem iis de rebus, de quibus certo praestaret silere tam aerumnoso tempore, et quia Ill.ma D. Vestra, quae se murum opponit iamdiu pro domo Dei, citatur passim et proponitur tanquam lapis offensionis, et petra scandali, in materia de potestate indirecta, et autoritate supra concilium, debui estendere perspicue Ill.mo Principi Condaeo, ad id me compellente Ill.mo Duce Nivernensi, nihil absonum, nihil periculosum, nihil centra rectam rationem dici ab Ill.ma V.ne; cumque non vacet et per genium, aut ingenium, non liceat eiusmodi Principibus viris libros valutare et explanationes tractatus expendere, redegi in paucas propositiones totam illam disceptationem. Videbit, si placet, Ill.ma V.D.tio utrum bene stent omnia, necne, ut post eius responsum, quod avide praestolabimur, iis satis esse et facere possimus, qui vitio vertunt silentium, et vulgo dicunt scelus est pavidum, metuitque videri. Pro hibuit sapientissimus R.P. Noster Generalis ne quid deinceps promatur aut evulgetur a nostris Roma inconsulta, ac Vostra in primis Ill.ma Dominatione quod praestamus eo libentius, cum satis constet duce tanto atque auspice tanto, nec in ista nec in alia ulla in materia aberrari posse.
Parisiis, 26 lanuarii 1613.
Servus humillimus et addictissimus in D.no
Petrus Cotonus.
---page break---
Ill.mo ac R.mo D.no D.Card.li Bellarmino. Romam.