Page:EBC 1613 01 18 1259.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Cardinalis. Accepi litteras datas Romae ab Illustrissima Dominatione Vostra 30 Novembris una cum schedula novae solutionis argumenti. Admonui statim typographos tempestivi pro schedula, sed intempestive pro reliquo. Nam Parisiensi utebantur exemplare, de quo Illustrissima Vostra Dominatio iure conqueritur; admonui serio ut recurrerent ad Lugdunense Pilehotti cui bonus P.Petrus Maturus maturam,et sedulam operam navaverat; se facturos pollicentur in tertio tomo, secundum enim prope confecerunt. Caeterum quando scripta Vestrae Illustrissimae Dominationis defendimus, causam Dei, et Ecclesiae tuemur, ut iam in Gallia, et Anglia idem sit Bellarminista quod Papista, quemadmodum antiquitus eodem ponebatur Athanasii Confessio, et Fidei catholicae professio. Barclaius perditum quemdam librum recens edidit, qui valde iniurius est et veritati, et operibus Illustrissimae Vestrae Dominationis; respondendum illi censeo, quidquid dicatur à timidioribus,et forte prudentioribus. Immittat pius Dominus eam illi mentem,quam fecit hactenus; calamus enim eius calamus scribae velociter scribentis, et qui amari sunt ori, cordi praedulces, et perutiles sunt libri, supra quos effudit Deus suam benedictionem. Conservet Illustriasimam Vestram personam Dominus,secundum quem sum illi.
Parisiis 18 lanuarii 1613
Servus Humillimus, et Devotissimus
multis nominibus
Petrus Cotnnus Societatis Iesu.
---page break---
Illustrissimo, ac Reverendissimo Domino D. Cardinali Bellarmino.
Romam.