Page:EBC 1613 01 10 1257.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ad Ill.mum Card. Bellarminum.
Ill.me et R.me D.ne
Iam ab Ill.ma Dom. tua secundo redditae sunt mihi litterae die vigesimo mensis Octobris exaratae quibus sane perlectis propter solam consolationem quam ex ipsis in bis nostris tribulationibus percepi summo quasi perfusus remansi gaudio. Non autem cum prioribus meis tum gaudium et laetitiam satis ostenderim, dum a vobis respicimur, tum desiderium nostrum de episcopis dilucide explicaverim, opus nunc est ut multa scribam, nisi quod fortassis rationi consonum sit unica saltem linea pietatem et benevolentiam tuam in hanc nostram patriam afflictissimam a te praeclaris apicibus explicatam agnoscere. Adeo enim parata videtur Celsitudo tua ipsum Pontificem adire, ac cum ipso de nostris rebus agere, ut et sic contradictiones quas patimur melius ipse intelligat,et istos catholicos, qui apud nos quibusdam libris exoticis (videntibus adversariis) nostros denigrant labores, velit aliqua bona via compescere. Quod vero insuper tua Amplitudo ait tot in episcopis obtinendis se offerre difficultates, ut illic de felici huius negotii exitu multum dubitetis, ni fallor è centra sentiunt aliqui patres,credentes (cum de fidei conservatione agitur) difficultatibus minime credendum esse, et gravate ferentes ut fides asperitatibus fatigetur: nosque etiam eo respectu (iuxta patrum nostrorum consuetudinem, et ne fidem contaminemus) ad sedem illam sanctam humiliter convolavimus, quo illius nimirum sanissimo consilio, et iussione plenius instructi in re tam difficili, tum qund optimum sit salubrius eligamus, tum innumeris etiam calamitatibus, quas (episcopis destituii) perferimus citius et firmius finem bonum, et nostro statui magis consentaneum tuo patrocinio tandem acquiramus. Peramanter denique exigis a me (R.me ac dig.me Cardinalis) ut et tui ad mortem propinquantis meminisse debeam, et ut in munere iniuncto fortiter me geram. Ac primum quidem Deo adiuvante pro viribus et ex corde persolvam tanquam
---page break---