Page:EBC 1612 08 19 1204.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime et Illustrissime Domine.
Ioannes Abbas celeberrimi monasterii Caesareensis, Ordinis Cisterciensis, antecessorum suorum vestigia secutus, hactenus calicestam proprios monasterii, quàm aliunde allatos consecravit, sed postea animadvertens id non ex iure communi, neque ex aliquo speciali privilegio fieri, scrupulo taotus est. Itaque de facultate hao a Summo Pontifice impetranda per generalem procuratorem sui ordinis Romae agere coepit, sed sine effectu. Per me igitur nunc ad Reverendiss. et Illustriss. D.V. confugit, cui reverenter et humiliter supplicai, ut pro ea, qua apud Dummum Pontificem, plurima auctoritate et gratia meritissimo valet, monasterio hanc gratiam obtinere dignetur, quia sine multorum scandalo et offensione desistere nequit propter antecessores suos, qui privilegium quoddam Sixti IV nimis forsan laxe interpretati, facto suo opinionem excitarunt, Abbates Caesareenses potestate consacrandi calices praeditos esse. Meretur autem ipse Dns Abbas ut hoc beneficium Illustriss. D.V. in illum conferat, quia vir est religiosissimus, nostrae Societatis amantissimus, monasterium, cui praesidet, amplissimum, inter medios haereticos situm: et aliquot Abbates in Germania, quorum monasteria cum Caesareensi nec incolarum numero, nec auctoritate, nec opibus comparanda sunt, ex privilegio calices consecrant. Adiunxi autem hìc formulam secundum quam Dns Abbas privilegium concipi et conscribi optai. Deus Rever.mam et Illustriss. D.V. ecclesiae suae diu adhuc superstitem conservet. Ingolstadii 19 Augusti 1612.
Illustriss.et Reverendiss.D.V.
Servus indignus
lacobus Gretserus
---page break---
Adr.: Reverendissimo et Illustrissimo D.no Roberto Bellarmino, S.R.E. Cardinali amplissimo.
Romam.