Page:EBC 1612 07 16 1191.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Domine, Literis tuis, datis 24 Aprilis, nondum respondi, quondam expectabam tertium tomum commentariorum tuorum in Evangelia, quem per Moretum ad me mittendum esse significaveras. Sed, quondam illa advectio libri differtur, nolui ego differre responsionem ad literas, et gratiarum actionem ad significationem tam propensae in me voluntatis tuae. Ago igitur gratias tibi pro insigni munere, sive huc adferatur, sive non adferatur. Ago etiam gratiaa Deo, quod te tot suis donde ornaverit ad utilitatem ecclesiae suae. Legi enim non solum partem commentariorum in evangelia, sed etiam conciones tuae, quas ad me Morati haeredes miserunt, in quibus concionibus video coniunctam esse eloquentiam non vulgarem cum multa eruditione et spiritu. Adaugeat Deus ad haec sua dona cumulum gratiae, ut inde crescat et gloria. Vale, mei memor in sanctis precibus tuie. Romae, die 16 lulii 1612.
Admodum R.dae D.V.
Uti frater in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.
D.nus Franciscus Lucas, Audomaropolim.
---page break---
Admodum R.do Domino D.no Francisco gensi, decano et theologo ecclesiae Audomaropolitanae.
Audomaropolim.