Page:EBC 1612 06 22 1182.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ecclesiasticum tuum Summo Pontifici laudavi, quia laude dignus erat: quamvis enim in paucis quibusdam doctrinae capitibus à me dissentias, ego tamen non tanti me facio, ut existimem mihi iniuriam fieri, si unusquisque in suo sensu abundet. Laudavi in te peritiam Sacripturarum sacrarum, laudavi zelum conversionis haereticorum, laudavi libertatem in Thuano reprehendendo, laudavi prudentiam, et sapientiam in rege Anglorum exagitando, laudavi multa alia, quorum memor iam non sum, quae docte et luculenter in libro tuo explicabantur. Quare Beo gratias agere debes, qui tibi ingenium ad excogitandum, et facundiam ad scribendum, et eloquendum praestitit, non mihi, qui, quod facere debui, feci; ac de cantero servus Dei inutilis sum. Vale, vir optime, et me,ut facis, amare perge Romae, 22 lunii 1612.