Page:EBC 1612 06 08 1180.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Pater. Audivi conciones meas latinas, quas habet Reverentia Vestra non esse ex meo autographo descriptas, sed ex ore dicentis excerpta. Ego autem existimabam descriptas esse ex concionibus, quas habebant Lovanii monachi Pareenses: qui cum vicini essent, accipiebant à me conciones, easque descriptas ex meo autographo legebant ad mensam. Et quondam non videtur fieri posse, ut conciones ex ore dicentis excerptae, tales sint, ut in lucem emitti possint; rogo Reverentiam Vestram, ut parcat honori meo, et vel omittat editionem,vel conferat scripta, quas habet conciones cum duobus libris,quos isthyc misi per procuratorem vestrum: vel quando nihil aliud fieri possit, saltem initio admoneat lectorem, conciones ex ore dicentis fuisse excerptas: ut si,quae sint errata, non mihi, sed scriptori attribuantur. Valeat Reveren tia Vesrra, mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 8 Iuni 1612 .
---page break---
(8 juin 1612?) Ex epistola ad R.P.F. Simonem Ryckium.
Non solum accepto libentissime, quem Paternitas vestra offert laborem recognoscendi conciones meas latinas; sed etiam illi ex animo gratias ago. Libere deleat si quid eveniat quod erratum dici possit, si quid leve aut supervacaneum occurrat; quin et libere o corrigat si qui descripsere unum verbum pro alia posuerunt. Summa est, agat Paternitas vestra in meo opere, quod in proprio ageret.
---page break---
(23 juin 1612?) Ex alia epistola.
Ago gratias charitati vestrae cui placuit subire onus recogaoscendi meas conciones latinas,et omnino assensum praebeo ut edantur, si R.V. iudicat eas fore utiles populo christiano, et pergat eas recognoscere, et emendare errata sive scriptoris, sive forte mea.