Page:EBC 1612 05 06 1170.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Nobilis, ac praestantissime Domine. Non tanti valet beneficium, quod in filium Dominationis vestrae contuli, quanti video aestimari à benignitate vostra; nisi forte voluntatis meae propensionem, non beneficii magnitudinem Dominatio vestra expendere voluerit.
Veniat igitur filius vester post calores aestivos, et paternam sollicitudinem in me sine dubio inveniet; ac, si licet verba sacrae Scripturae in eiusmodi usurpare: ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Duo tantum sunt,quae illi metuam: aeris Roma ni gravitatem,et ciborum mutationem. Sed haec etiam non difficulter superari possunt, si bona oonsilia audire voluerit. Accipio libentissime oblationem officii erga Societatem Iesu, parentem meam in Christo, protegendam auctoritate publica, et privata benevolentia complectendam. Nihil mihi gratius hac re praestari potest. Valeat Nobilitas Vestra, neque sibi addictissimum esse nihil dubitet. Romae die 6 Maii 1612.
Nobiliss.mae Dom.V.
Studiosissimus Robertus Card. Bellarminus. Nobili D.no D.no de Cerclaes.