Page:EBC 1612 04 13 1166.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime Domine.
Beneficium, quod familia mea in filio per V.D.Ill.mae ac interventum ad collegium Germanicum adlecto recepii, agnosco equidem: et tanti amici favorem, quem mlhi conciliavit admodum R.P.Thomas Saillius collegii Soc.tis Iesu Bruxellae rector, ea animi submissione, aviditate, gratitudine excipio, complector, deosculor, ut lubens clam palamque spondeam, me meosque humiles, amicos,gratosque D.V. Ill.mae ac Rev.mae servos fore, quibus in Urbe ac orbis capite patronus obtigerit, qualem sperare nulla iubebat causa efficax, nisi ipsissima vostra benevolentia: quam ego, meusque filius, qui citò vobis se sistet, etiam in posterum imploramus. Quod igitur in me est, vicissim spondeo futurum, ut et ego, et mei D.V.rae Ill.mae Rev.mae addicti sint atque devoti, et Soc.ti Iesu, quam ut matrem amas, cuius ego incolumitati atque augmento, et filiorum meorum, quos plures habeo, oblazione, et privato amore, et publica auctoritate, si qua etiam minima esse occasio ostentarit. L.M. deserviam. Deus Opt. Max. conservai incolumem D.V. Ill.mam cuius ego
Indignissimus servus et filius
J. Tserclaes
Datum Bruxellae 14 April.1612.
---page break---
Ill.mo.ac .mo Domino D.Cardinali Bellarmino D.suo obser.mo Romae.