Page:EBC 1612 02 25 1157.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Ex mandato Sanctissimi Domini Nostri Pauli Quinti, congregati sunt a me, hic Romae, procuratores generales totius ordinis Sancti Benedicti, ut inter se tractarent de breviario ita accommodando, ut commune esse posset omnibus religiosis, qui militant Domino Deo Nostro sub vexillo Sanctissimi Patrie Benedicti, et quoad fieri posset, ad breviarium Romanum accederet. Praedicti venerabiles patres procuratores in hoc opus diligenter incumbunt, et brevi ad felicem exitum perducent. Quare, optimum erit ut Reverenda Paternitas Vestra non permittat interim excudi breviaria vel diurnalia, vel etiam missalia, donec de perfectione huius operis, et de voluntate Sanctissimi Domini Nostri certior fiet. Spero autem gratissimum futurum admodum Reverenda Paternitati Vestrae, ut sicut uno quasi ore et uno spiritu in diversis regionibus Deum assidue laudani universi, qui Sanctissimi Patrie Benedicti regulam sequuntur, ita etiam uno atque eodem bre viario in Dei laudibus utantur, et iuxta eiusdem missalis directionem sacrificium Corporis et Sanguinis Domini Altissimo Patri offerant. Valeat Reverenda Paternitas Vestra, mei memor in sanctis et Deo Nostro gratis orationibus suis. Romae,die 25 februarii1612.
Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae
uti frater
Robertus Cardinalis Bellarminus.
---page break---
Admodum Reverendo Patri domno Aloysio de Bagnacavallo, congregationis Camaldulensis Abbati generali. Ravennam.