Page:EBC 1611 11 03 1110.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris,e t venerabilis in Christo domina et filia. Litterae tuae, quae pietatem, et religionem spirant, valde me commovent; et si auctoritas tanta esset in me,quanta est voluntas, iam dudum ab omnibus molestiis liberata, Christo Domino dolcissimo sponso tuo cum exultatione servirea; quamquam et nunc non cum mino re spirituali lucro in tribulatione deservis. Egi rursum cum Sanctissimo patre nostro Paulo Quinto Summo Pontifica, eumque certiorem reddidi de omnibus, quae ad me scripsisti die 16 Septembris; nec destiti orare, ut tandem aliquando scribat Nuncio suo Apostolico, ut iubeat, te in sanctam illam congregationem admitti, et in ea professionem emittere. Doleo vehementer,quod mundus ita praevaleat, ut pia desideria tam sanctae virginia tam diu retardentur; sed spero omnino facturum Deum primo quoque tempore cum tentatione proventum. Tantum, filia carissima, toto corde fidas in Christo sponso tuo: non enim deseret te, etsi ad tempus probat fidem,et patientiam tuam, ut aurum in fornace. Ego non desinam orare Deum pro perseverantia tua; et tu vicissim senectutem meam orationibus tuia apud Deum iuva, ut felicitar cursum consummem, et ad veram patriam nostram, quae est in caelis, aliquando perveniam. Romae die 3 Novembris 1611.