Page:EBC 1611 08 01 1084.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine.
Huius epistolae brevitatem,excusabit altera prolixior buio opusculo praefixa, quod Vestrae Ill.D. dicatum est. Est haec grati animi significatio aliqua, ex reoordatione acceptorum beneficiorum profecta. Accedebat etiam in hac libelli istius dedicatione, spes sanè apud me non exigua, fore ut Veatra Dom. non modo iudicium de tota re aperiret mihi suum, sed libere insuper moneret, si quid f forte exoidit mlhi,vel minus scitè, vel imprudenter. Laboriosum opus est, ut lector observabit; sed plenum periculosae aleae: et tamen (quod imprudentiae fortassis ascribetur) inter occupationes alias graves expressum et acceleratum. Tardior prodibit in lucem tomus posterior, et non nisi audita orbis censura de priore. Nullum Scripturae sacrae locum chronologicum, qui difficilis videretur, sine explanatione (quod sciam) praeterivi. Sed an loci Baruc explanatio nova placeat, valde scire cupio. Ne sim molestior, punc quidem non ero prolixior; tantum oro Deum Opt. M. ut Vestram D. coelestibus auctum donis,servet incolumem. Datum Burdigalae primo Augusti 1611.
Illust.mae Dom.V.
inutilis in Xo servus
Ja. Gordonus.
---page break---
Illustriss.mo Domino D.Cardinali Bellarmino.
Romam.