Page:EBC 1611 06 20 1073.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris, et Venerabllis Domina, ac filia in Christo. Lectis littoris, quas ad me dedisti, gratino egi Domino Deo nostro, quod in tuo sacro pectore tantum amorem erga coelestem sponsum aocenderit, ut non solum carnales nuptias, et omnia mundi blandimenta contempseris, sed etiam invicta restiteris iis, qui te a tanto bono abstrahere conabantur. Itaque ut pium tuum desiderium, quoad poteram adiuvarem, adiicontinuo Summum Pontifioem, eique reddidi litteras, quas ad illum scripsisti, eumque obnixe rogavi, ut non permitteret iniuriam tibi fieri, cum non possit iniuria fieri tibi nisi etiam Sponso ooelesti fiat. Respondit Pater Sanctus se scripturum nuncio suo Apostolico, ut si matrimonium vestrum noh sit consummatum, dot omnino operam, ut nomo tibi molestus sit, sed libere possis sanctae religionis habitum assumere, et professionem sanctam emittore, atque una cum istis sacris virginibus perpetuo in Domino obsequio permanere. Ego vero, ut unus ex ultimis iesu Christi Sponsi tui famulis, gratissime accepi oocasionem illustri, et tam piae dominae deserviendi; et quamvis non opus sit currentem ad bravium superane vocationis incitare, hortor tamen, ut in cursu inchoato forti animo perseveres; neque desistas donec ad Sponsum coelestem, ipsa Virgine regina praevia, et angelo custode comite, perducaris. Ora pro me, virgo Christi, ut senio iam gravatus ad re quiem aeternam, tuis sanctis precibus adiuvantibus aliquando perveniam. Romae die 20 iunii 1611.