Page:EBC 1611 05 14 1057.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime, et Reverendissime Domine. Quod Illustrissima Dominatio Vestra mihi sancte promittit per literas suas; ego multo ante verbis meis promisi Summo Pontifici, fretus optimis moribus, et praeclaro ingenio, quibus praeditam esse personam vestram a patribus Societatis nostrae didiceram. Quare, ut in extremo iudicio non confundamur, cum princeps pastorum apparuerit, et rationem de commissis ovibus reposcere coeperit, necesse est ut Illustrissima D.Vestra serio primum sacrae theologiae doctrinis pectus suum compleat: deinde quod didicerit, doceat studio infatigabili; nec solum verbo, sed etiam exemplo populum suum pascat, et regat. Et quemadmodum ego, ut Summum Pontificem confirmarem in sententia demandandae pastoralis curae Illustrissimae D.Vestrae, quamvis adhuc adolescenti, in exemplum adduxi S. Ludovicum episcopum Tholosanum; sic etiam par est, ut Vestra Illustrissima D. in eundem sanctum Ludovicum oculos figat, eiusque adolescentiam planè senilem et severam imitetur: vel, si recentiqra malit, in Sanctum Carolum Borromoeum respiciat, qui anno aetatis suae vigesimo secundo archiepiscopus Mediolanensis creatus, super senes intellexit, et incredibili splendore ecclesiam universam illustravit. Vel si forte de suie vicinis exemplum requirat, habet B. Petrum Luxenburgensem, qui annorum quiim decim cum esset episcopus Metensis declaratus, ita se gessit, ut miraculis a Deo post mortem glorificari meruerit. Ignoscat Illustrissima D. Vestra, si nimis audacter admonitoris et cohortatoris officio fungi videar: fateor enim me non sine timore et tremore consilium dedisse Summo Pontifici, ut adolescentem, quamvis alioqui lectissimum et optimum, ad clavum ecclesiae regendum praeponeret: multa enim, et magna pericula imminent adolescentibus in sublimi honorum et nobilitatis fastigio constitutis. Accipiat igitur Illustrissima D. Vestra in bonam partem ea quae dixi, quondam ab animo optimo, et cupidissimo salutis et glorine vestrae proficiscuntur; et mihi, si qua in re utilem operam meam sibi esse iudicaverit, liberè iubeat. Romae die 14. Maii 1611. / Ill.mae et R.mae D. V. / frater et servus in Christo / Robertus Card. Bellarminus