Page:EBC 1611 03 10 1042.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

beneficiornm non faciat suos, ac etiam privationis eorumdem beneficiornm, atque alias arbitrio nostro poenas incurrat. Certificantes omnes, et singulos praenominatos, quod in morosos, et contumaces irremissibiliter procedetur ad praefatarum poenarum exequutionem. Volumus autem, et decernimus, quod praesentibus nostris literis, earumque copiis impressis in locis solitis affixis, et publicatis, quoscumque eornm arctet exequutio, perinde, ac si personaliter intimatae fuissent, vel ostensae. In quorum fidem etc. Dat. Romae in Palatio nostrae solitae residentiae suo Anno a Nativitate Domini, Millesimo sexcentesimo undecimo, die vero septima Martii, Pontificatus Sanctiss.Domini Nostri Domini Pauli Divina providentia Papae Quinti, Anno Sexto.
Cesar Fidelis Episc.Salonien. Vicesger:
Fulvius Passarinus Not.