Page:EBC 1610 11 27 1019.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine oomes. Literae D.Vestrae gratissimae mihi fuerunt, ut quae iucundissimam consuetudinem amici, et Domini amantissimi in memoriam mihi revocarunt. De collegio Sooietatis istic erigendo sumptibus magnificentiae vestrae, serio egi cum patre Reverendissimo Generali, et inveni eum satis ex se propensum,atque eumdem verbis meis ad opus perficiendum infiammare studui. Spero omnino brevi D.Vestrae satisfactum iri. Nomen illius beati comitis, quem ego ad imitandum nobilibus viris proponere soleo, est B.Elezearius Comes Ariani, cuius vitam, et res gestas Laurentius Surius in sua volumina de vitis sanctorum retulit, tomo quinto,mense septembri, die vigesimo septimo. Et vere dignus est sanctus ille comes, ut eum comites omnes imitentur; sed in eisdem tomis Surii D. Vostra inveniet multorum aliorum principum,et regum vitas, quae non sine fructu maximo legere poterit: nullus enim commentarius clarior, meo iudicio, evangeliorum et epistolarum apostolicarum legi potest, quam sint historiae de vita et rebus gestis sanctorum. Pergat ergo D.Vestra itinere bono viam vitae aeternae felicitar ambulare; nam caetera omnia bona, cum temporalia sint, cito nos deserunt, vel nos ea deserere cogimur. Et si ad connubium a Domino vocatur D.Vestra, non obliviscatur attentissime legere librum Tobiae, eumque coniugi suae, si literas nesciat, exponere non gravetur. Ego interim, quod unum possum. D.V. statum, et incolumitatem,et perseverantiam in cultu iustitiae et obsequio divino communi Domino commendabo; et vicissim senectutem meam iam ad annum septuagesimum propinquantem, ut felicitar concludatur, precibus D.Vestrae diligenter commendo. Datum Romae die 27 novembris 1610.
Ill.mae D. V.
Addictissimus
Robertus Card.lis Bellarminus.