Page:EBC 1610 11 18 1017.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

religionum et censurae ecclesiasticae et regis imperia nullo loco habentur, sed solum est pro ratione voluntas. Unde valde timeo ut breves apostolici ad eundem episcopum hoc anno pro societate missi eundem sint sortituri effeotum quem priores. Faxit Deus ut meliorem sanioremque illi mentem ingerat.
Hoc ipso anno Summus Pontifex per literas apostolicas Goanum archiepiscopum nostrarum dioecesum limitatorem constituit; unde fortasse fiet ut statutis firmisque cuiusque limitibus, suo iure unusquisque contentus sese intra fines suos contineat. Quod si nec hoc proderit, nullum nobis superest remedium, nisi divinum; quod opportuno tempore deesse non poterit. Nec solumà fratre has patimur angustias, sed alias quoque a filiis, praecipuè ab archidiacono huius nostrae ecclesiae, qui Nestorianorum laute nutritus saepe scissuras meditatus est: sed anno praeterito aspidum ovva quae fovebat rupit peperitque ingens monstrum, nimirum apertum schisma contra Summum Pontifioem, et pastorem suum; unde, quamvis nunc dissimulando, nunc tolerando, nunc admonendo, nunc opportuni et importune obsecrando et arguendo, saepius ad melioremfrugem eum redire studuerim, tamen, quia malum in dies magis serpens augebatur, optimorum virorum consilio maturaque deliberatione adhibita,tanquam putridum membrum a sano corpore,anathematis falce praescidi tradidique Satanae in interitum carnis, si quo modo spiritus salvus fiat. Sed ipse infidelium regum favore munitus, et etiam catholicorum fratrum auxilio fretus, in profundum veniens, omnia humana divinaque contemnit maximamque S.romanae ecclesiae filiis patientiae materiam quotidie tribuit. Quondam vero est valde in fide suspectus, ad sanctae inquisitionis tribunal eius causam cognoscendam et iudicandam remisimus, cuius iussu S.ti Augustini prior de more testes adhibuit; et causa quidem examinata est: nunc sententiae fructum expectamus. Verum in hac persecutione horum christianorum fides constantiaque multum enituit; nam quidam coacti a principibus ethnicis ut cum
---page break---