Page:EBC 1610 0971.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et R.me D.ne
Gratissimae mihi e typographo exstiterunt Ill.mae D.V. litterae, quibus et respondere proposito, et postulata ex parte concedere non fuit gravata. inprimis maximas nos debere gratias libenter profitemur. Ad rem ipsam quod attinet, optaret omnibus modis typographus, si cum bona pace Ill.mae D.V. fieri posset libros illos Mss. hic manere; tum quod difficulter veniam eius ad quem pertinent transportandi; tum quod compluribus periculis obiiciantur, per quae si casu aliquo interciderent actum videretur . Rogaret itaque humiliter Ill. D.V. ut si nihil ultra obstaret, posteriori illa conditione, qua negotium recensendi duobus ex Societate patribus committeretur, uti sibi liceret. Equidem satis accurate libri conscripti sunt a quodam religioso Ord. Praed. Harlemensi qui tum Lovanii vixit. Audivique non ita pridem doctorem quemdam theologum et pastorem Coloniensem non infimi nominis qui uno tomo aliquando usus fuerat, testantem, multa praeclara et satis emendate scripta se istic observasse et putare se editionem haud derogaturam existimationi Card.Bellarmini. Venit autem hoc in mentem, ut, si omnino placeat Ill. D.V. capere aliquod speciemen operis, describatur una vel altera concio, atque ea ad Ill. D.V. quamprimum transmittatur. Quod si gratum sibi fore vel per D.Gravium significaverit, e vestigio curabitur. Quod superest rogamus Patrem misericordem ut Ill. D.S. nobis et universae Ecclesiae diu sospitet foveatque, cui si placerent vel obiter expendere quaestiones quas ad D. Gravium perscripsi, foret id longe gratissimum.
Offero me ad omnia obsequia paratissimus.
Ill.mae D. V. Observantiss., cultor et cliens
J. Dulmenius.
---page break---
Adr.: Ill.mo ac Rev.mo D.no et P.rno observan.mo Dn Roberto Card.li Bellarmino.
Romam.