Page:EBC 1610 0938.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Princeps, et Praesul Reverendissime. Quod egi in causa Praepositurae, quamvis magna voluntate egerim, non tanti momenti fuit, ut opus esset fatigari in soribendo tantum episcopum, et in rebus gravioribus occupatum. Quia tamen scribere libuit, mihi quoq ue respondere iucundissimum est ei viro, quem quasi de caelo missum suspicio. Non novi de facie episcopum, et principem Godifridum, sed ex operibus egregiis notissimum vehementer diligo, et veneror; et precor assidue Deum, ut quem tam opportuno tempore labenti ecclesiae Bambergensi praeficere dignatus est, eum longo tempore incolumem servare, dirigere, et protegere, et tandem etiam plenum dierum, et meritorum gloriose coronare dignetur. Non est cur operam meam pollicear; iam enim addicta, et obstricta Amplitudini vestrae irrevocabiliter est. Valeat mei memor in sanctis precibus suis.
1610.