Page:EBC 1610 07 05 0992.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

R.dissime Illustrissime Domine.
Controversia illa inter me, et P.Serarium, quem vivum colui, et mortuum quoque unice amo, amica prorsus fuit, privatisque literis agitata; nisi quod postea in primo tomo Defensionis publice indicavi, quid de prologo in Ecclesiasticum (nam et hune apocryphis accensebat, tametsi postea manus dedit P. Serarius) et de praefatiuncula in Threnos sentirem. Fateor autem me praecipue nixum praefatione illa in biblia nova. Nam licet crederem eam auctoritate Pontificia non esse praeditam: cogitabam tamen, non nisi sciente et consentiente Pontifico praefixam. Et hac cogitatione instructus ita ratiocinabar: Aut verum dicit illa praefatio, cum dicit, nihil non canonicum, nihil adscititium, nihil extraneum appositum esse aut falsum. Falsum dicere, non crediderim. Si verum; habeo, quod volo. Sed gaudeo mihi a R.diss.a et Illustriss.a D.V. veritatem patefactam esse. Nec cupio, ut quae P.Serarius in prolegomenis biblicis (quae legi, priusquam Romam irent) centra propugnatorem Bellarminianum, et centra P. Delrium disserit, expungantur. Velle suum cuique est, nec sensu vivitur uno. Haeretici necdum furere desinunt centra tomos Illustriss.ae D.V. Nuper prodiit Antibellarminus Conradi Vorstii calvinistae Steinfurtensis in Westphalia. Doctrinam quatuor tomorum proponit methodo Ramea, hoc est, insncita et tenebricosa. Absolvit quoque Samuel Huberus, praedicans Lutheranus longe clamorissimus, suum Antibellarminum libris sex. Prodiit etiam non ita pridem Ioannes Urbanus Harlemensis minister Calvinianus in Geldria, qui primam controversiam notis insectatus est; et similes nugas pollicetur in reliquas c ontroversias. Sed video istos venisse ad fundum, et iam nil nisi foeces adferre; licet priores quoque adversarii admodum fuerint foeculenti, praesertim Dannaeus. Deum precor, ut R.dissimam Illustrissimam D.V., tametsi, ut scribit, iam senio gravem; diu adhuc ecclesiae suae ad haereticorum confusionem, superstitem esse velit; cui proculdubio, ob tam insignes
---page break---